- PALAEMON
- I.PALAEMONGrammaticus Vicentinus, qui Romae vixit, sub Tiberio et Claudio Imepratorib. tantâ vir arrogantiâ, ut M. Varronem porcum appellaret; secum autem et natas et morituras literas iactaret. Luxuriae quoque ita indulsit, ut saepius in die lavaretur, nec sufficeret sumptibus, Tranquillus. Eius meminit Iuvenal. Sat. 6. v. 452.—— —— OdiHanc ego quae repetit, voluitque Palaemonis artem.idem Sat. 7. v. 215.Quis gremio Enceladi, doctique Palaemonis affert,Quantum grammaticus meruis labot?——Quaerant eruditi, quisnam Palaemon ille fuerit, de quo Martial, l. 2. Epigr. 86. v. 11.Scribat carmina circulis Palaemon.Idem Lloydius.II.PALAEMONfil. Athamantis et Inûs, aliô nomine Melicertes dictus. Huius mater, cum virum tantô furore correptum videret, ut Learchum, alterum ex filiis, saxo allideret, iamque sibi si milem exitum videretimminere, alterum filium, nomine Melicertem, ulnis complexa, in mare sepraecipitavit, amboque Diimarini facti sunt, mutarisque nominibus, mater Leucothea, h. e. alba Dea, dicta est, crediturque eadem esse cum Aurora, quae et Matuta a Latinis quod portubus praeesse putetur, Portunus est appellatus. Apotheosin eorum narrat Ovid. l. 4. Met. v. 538.Annuit oranti Neptunns, et abstulit illis,Quod mortale fuit, maiestatemque verendamImposuit, nomenque simul, faciemque novavit,Leucothoeque Deum cum matre Palaemona dixit.Idem Ovid. Ep. 18. heroid. v. 159.Et iuvenem possim sperare. Palemona nando.Miraque quem subito reddidit herba Deuth.Scribit Pausan. in Atticis, Melicertam a Delphine exceptum fuisse, cum cecidisset e saxo Moluride et in Corinthiorum Isthmum expositum, mutatô nomine, Palaemonem fuisse appellatum, atque inter ceteros honores petram istam illi fuisse consecratam, et Isthmicos ludos illi a Sisypho, Aeoli filio, fuisse institutos, qui tunc imperabat Corinthiis, cum esset Melicerta fratris filius: atque primum pinu, deinde apiô siccô victores ihi coronati sunt, Musaeus quoque in eo libro, quem de Isthmiis conscripsit, duo certaminum genera celebrari solita in Isthmo scribit, alterum in honorem Neptuni, alterum in Melicertae. Eius meminit Orphevis in Hymnis:Σύντροφε Βάκχε χοροῖο Διωνύςςου πολυγηθοῦς,Κικλήσκω σε Παλαῖμον ἐπ᾿ εὐιέροις τελεταῖσιν,Ο῝ς ναίεις πόντοιο βυθοὺς βαθυκύμονας ἁγνοὺς,Ε᾿λθεῖν εὐμενέοντα νέῳ γήθοντα προσώπῳ,Καὶ σώζειν μύςτας κατά τε χθόνα, καὶ κατὰ πόντον.Ποντοπλάνοις γὰρ ἀεὶ ναυσὶν χειμῶνος εναργὴςΦαινόμενος σωτὴρ, μοῦνος θνητοῖς ἀναφάινῃΡ῾υόμενος μῆνιν χαλεπὴν κατὰ πόντιον οἶδμα.Euripides quoque in Iphigenia, in Tauris, custodem et servatorem navium Palaemonem vocavit:Ω῏ ποντίας παῖ Λευκοθέας, νεῶν φύλαξ,Δεσπότα Παλαῖμον ἵλεως ἡμῖν γένου.Inde Palaemontus adiect, Claudian. de Gonsul. Mallii Theodor. v. 289.Cuncta Palaemoniis manus explorata coronisAdsit —— ——Stat. l. 2. Theb. v. 381.Curva Palaemoniô secluditur unda Lechaeo.Vide Nat. Comit. l. 8. c. 4. Hesych. Παλαίμων, Η῾ρακλῆς. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.